PARISIORUM Ager

PARISIORUM Ager
PARISIORUM Ager
aliis Parisiacus terminus, vel pagus appellatur. Eius finibus nunc continentur a dextra ripa Sequanae Francia proprie dicta, non tamen tota. Ager Parisiacus (le Parisis) veteris Pagi vix quinta portio · et Alnetum (l' Aunay) a vico cognom. A finistra pagus Ioviacensis, vulgo Iosas, alias Huripensis; et pagus Castrensis, quorum alter Ioviaco Iouy, alter Castris, Chastres nomen suum debet: Vallis Galliae le Vau de Gallie, a Gaudii Valle Abbatia, Ioye en Val, et Meo Gaudio Monioye, usque ad Versaliasd et Monasteriolum, ac Vicum S. Chlodoaldi pertinens: atque inter Sequanam ac Mastronam pars Briegensis pagi. Ali Pagum Parisinum, Gallice le Parisi, a porta urbis Luteciae hinc ad Brivam Isarae, inde ad Cloiam Claye, pertinere asserunt. CASTELLA IN AGRO PARISIACO: Braia, Braye Comte Robert. Brueriae, les Bruieres. Caprosia, Chevureuse. Castra, Chastres. Castra in Bria. Castrum Forte, Chateaufort. Cauda, la Queve. Confluentes Isare et Sequanae, Conflans. Corbolium, Corbeil. Fossatum Bacaudanum, Fossez. Gomedum Castellum, Gomets, le Chastel. Gornacium, Gournay. Liuriacum, Liury. Lusarchiae. Malliacum, Marlyle Chastel. Malus Repastus, Maurepas. Mons Gaius, Monge. Mons Letherici, Montleheri. Mons Maurentiacus, Morancy. Torciacum, Torci. Turnomium, Tournon. Villa Petrosa, seu Villa Pirosa. PARISIORUM FLUVII NOBILIORES. Bevera aut Beveris, Bieure. Crodoldus, le Croc. Edera, Ierre. Isara, Oise. Iunna, Iuine. Matrona, Marne. Savara, vide Separa. Separa, Seure. Sequana, Seine. Urbia, Orge. In Parisiacae Ecclesiae finibus vetera Chartaria numerantvicos amplius 360. quibus accessêre recentiores, circiter 70. de quibus vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • PARISII — populus Galliae Celticae. Horum meminit Caesar Comment. l. 6. c. 3. referens, illos cum Senioribus foedus perpetuum iniisse, 40. aut 50. Ann. ante quam ipse Gallis bellum inferret. Hi minorum quidem gentium in Gllia populi, liberi tamen et sui… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RYSVICUM i. e. RYSWYK — RYSVICUM, i. e. RYSWYK pagus celebris, et peramoenus Hollandiae, suburbanus Hagae Comitum, Potentissimi, Augustissimi, Felicissini, Serenissimi VILHELMI III. Magnae Britanniae Regis, Castro sumptuosissimo, magnificentissimo nobilitatus; in cuius… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PARISIUS — Franciae metropolis, item Parisis, apud Veteres quae hodie Lutertia Parisiorum. Ex Trebellio enim Pollione in D. Claudio, c. 12. ubi Palatinus Codex legit, Sub hoc Barbari, qui superfuerant, Anchialo vastare conani sunt, pro Anchialum, discimus,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PICARDIA — Galliae Belgicae Provincia, una ex regni maximis, nitidissimis, cultissimis et populosis admodum urbibus nobilis, quarum caput est Ambianum ad Samonam fluv. Annal. Gall. Huic nomen a teli genere, quod Piques vocant, cuius usus apud illos primum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”